Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXXVI.

1354, Juni 10. Kamenz.

Dietrich Oney überlässt dem Kloster gewisse Hufenzehnten zu Droitzdorf.

Noverint universi presentem litteram inspecturi, quod ego Theodericus Oney sub possessione mea iusta et hereditaria preter alias hereditates habeo sextum dimidium mansum agrorum in Drogodtyndorf districtus Grotkowiensi, quorum mansorum tres spectant ad iudicium, ut rite et rationabiliter ubique secundum iustitie exigentiam volo et possum necessitate ingruente appro­bare et sunt exempti qualibet angaria, quocunque nomine censeatur, alii autem duo cum dimidio mansi tenentur dare fertones decimales religiosis viris domino abbati et conventui monasterii Kamencz ordinis Cysterciensis singulis annis ac perpetuis temporibus quemadmodum agri aliorum rusticorum eiusdem ville solvere et dare consueverunt. Hii autem fertones decimales per aliquod tempus non fuerant a me nec a meis subditis repetiti nec ipsos proprio motu fortasse ex oblivione vel negligentia dare et solvere procuravi. Pro quo ad gratiam eorundem virorum religiosorum, videlicet domini abbatis et conventus monasterii et ordinis predicti, promitto presen­tibus pervenire, omnem concordiam secundum gratiam ipsorum de negligentia fertonum non solutorum et satisfactionem adimplere, obligans me presentibus data fide, ut de eisdem agris tertii dimidii mansi deinceps perpetuis temporibus predicto domino abbati et conventui fertones decimales cum aliis agris rusticorum predicte ville persolventur. In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum. Datum Kamencz tertia feria post festum sancte Trinitatis anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto.

Or. Perg. Ein Bruchstück des S. an einem Pergamentstreifen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów